Adjuro te, serpens antique, per judicem vivorum et mortuorum, per factorem tuum, per factorem mundi, per eum, qui habet potestatem mittendi te in gehennam, ut ab hoc famulo Dei (N)., ad Ecclesiae sinum recurrit, cum metu, et exercitu furoris tui festinus discedas. Adjuro te iterum (in fronte) non mea infirmitate, sed virtute Spiritus Sancti, ut exeas ab hoc famulo Dei (N)., quem omnipotens Deus ad imaginem suam fecit. Cede igitur, cede non mihi, sed ministro Christi. Illius enim te urget potestas, qui te Cruci suae subjugavit. Illius brachium contremisce, qui devictis gemitibus inferni, animas ad lucem perduxit. Sit tibi terror corpus hominis (in pectore), sit tibi formido imago Dei (in fronte). Non resistas, nec moreris discedere ab homine isto, quoniam complacuit Christo in homine habitare. Et ne contemnendum putes, dum me peccatorem nimis esse cognoscis. Imperat tibi Deus. Imperat tibi majestas Christi Imperat tibi Deus Pater, imoerat tibi Deus Filius, imperat tibi Deus Spiritus Sanctus. Imperat tibi sacramentum Crucis. Imperat tibi fides sanctorum Apostolorum Petri et Pauli, et ceterorum Sanctorum. Imperat tibi Martyrum sanguis, Imperat tibi contentia Confessorum. Imperat tibi pia Sanctorum et Sanctarum omnium intercessio, Imperat tibi christianae fidei mysteriorum virtus. Exi ergo, transgressor. Exi, seducor, plene omni dolo et fallacia, virtutis inimice, innocentium persecutor. Da locum, dirissime, da loocum, impiissime, da locum Christo, in quo nihil invevisti de operibus tuis: qui te spoliavit, qui regnum tuum destruxit, qui te victum ligavit, et vasa tua diripuit: qui te projecit in tenebras exteriores, ubi tibi cum ministris tuis erit praeparatus interitus. Sed quid truculente reniteris? Quid temerarie detrectas? Reus es omnipotenti Deo, cujus statuta transgressus es. Reus es Filio ejus Jesu Christo Domino nostro, quem tentare ausus es, et crucifigere praesumpsisti. Reus es humano generi, cui tuis persua- sionibus mortis venenum propinasti. Adjuro ergo te, draco nequissime, in nomine Agni immaculati, qui ambulavit super aspidem et basiliscum, qui conculavit leonem et draconem, ut discedas ab hoc homine (fiat signum crucis in fronte), discedas ab Ecclesia Dei (fiat signum crucis super circumstantes): contremisce, et effuge, invocato nomine Domini illius, quem inferi tremunt: cui Virtutes caelorum, et Potestates, et Dominationes subjectae sunt: quem Cherubim et Serpahim indefessis vocibus laudant, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus Sabaoth.Imperat tibi Verbum caro factum. Imperat tibi natus ex Virgine. Imperat tibi Jesus Nazarenus, qui te, cum disciplulos ejus contemneres, elisum atque prostratum exire praecepit ab homine: quo praesente, cum te ab homine serparasset, nec porcorum gregem ingredi praesumebas. Recede ergo nunc adjuratus in nomine ejus ab homine, quem ipse plasmavit. Durum est tibi velle resistere. Durum est tibi contra stimulum calcitrare, Quia quanto tardius exis, tanto magis tibi supplicium crescit, quia non homines contemnis, sed illum, qui dominatur vivorum et mortuorum, qui venturus est judicare vivos et mortuos, et saeculum per ignem. Amen.
###
"Что было, то и будет; и
что делалось, то и будет
делаться, и нет ничего
нового под солнцем.
Бывает нечто, о чем
говорят: "смотри, вот это
новое"; но это было уже в
веках, бывших прежде нас.
Нет памяти о прежнем; да
и о том, что будет, не
останется памяти у тех,
которые будут после."
###